Sie sind hier: Startseite / Quellen / Vatikan / BAV / Vat. lat. 6783 / 202 / verso

verso

quam ingenue alij iudicent, Leonardus quidam Bufalinus
Foroiuliensis faber lignarius incredibi li labore, et pertinaci
annorum Studio totam Urbem commensurauit, et ligneis
typis eius ichnographiam expressit. A qua posteriores suos
labore adiutauerunt Pyyrhus tres Urbis topographias edidit,
recentiorem unam, duas antiquas, alteram paruam, alteram
maximam, quae uilto circunferuntur; pinxit etiam ae-
neis tabellis circos maximum, et Flaminium, theatrum
Marcelli, et Varronis Ornitorem. Antonius Salamanca
homo Hispanus, et Anotnius Lafrerius sequanus inde fessus
rerum antiquarum inuestigator aeneis typis omnia fere
antiqua Urbis aedificia, quae extant tabellis circiter cen=
tum expresserunt, statuas scilicet, templa, colossos, arcus,
columnas, epulchra, et alia id genus. Urbis Romae ichno=
graphiam post Pyrrhum multi delinearunt Franciscus Pa=
ciotus Urbinas octauio Farnesio Parmensium, et Pla-
centinorum Duci: Hugo Pinardus cabilonensis Geogrio
Cardinali Armeniaco: Jo. Antonius Dosios Florentinus
Gabrieli Paleoto xij. uiro, rotae Auditori, nunc Cardinali dicatas. Antonius
Lafrerius cum propugnaculis terreis, quae bello Neapolita=
no fecit Paulus uy postremo nos eandem accurate ad uiuum
expressimus. [Randnotiz: Nomismatis acutores] Vetustas nomismata, et latina praesertim
primus omnium Aeneas Vicus Parmensis libris comprehendit

[Fortsetzung auf 203 recto]